die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et
stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra
basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio
palatii contra ostium domus
cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius
et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae
accedens osculata est summitatem virgae eius
dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio
tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me
hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi
statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat
voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis
regina paraverat
dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis
ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem
regni mei petieris inpetrabis
cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut
det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et
Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam
voluntatem meam
egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque
vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum
non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis
suae indignatus est valde
et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se
amicos et Zares uxorem suam
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum
filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes
et servos suos rex elevasset
et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit
cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege
pransurus sum
et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu
videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube
parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta
cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et
sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et
iussit excelsam parari crucem